The law of inheritance. Josue is appointed to succeed Moses.
[1] Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
[2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt :
[3] Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
[4] Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
[5] Qui dixit ad eum :
[6] Justam rem postulant filiae Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant.
[7] Ad filios autem Israel loqueris haec :
[8] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas.
[9] Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
[10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.
[11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
[12] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.
[13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
[14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
[15] Cui respondit Moyses :
[16] Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
[17] et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
[18] Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
[19] Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
[20] et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
[21] Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo.
[22] Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
[23] Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
|