Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

[1] et locutus est Dominus ad Mosen dicens [2] loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae [3] nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit [4] ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te [5] quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

[6] locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron [7] quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii [8] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt [9] protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas [10] dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

[11] fecitque Moses sicut praeceperat Dominus [12] dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus [13] quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

< previous | Chapter 17 | next >