Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

[1] locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam [2] et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus [3] erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra [4] statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi [5] descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

[6] dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum [7] at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est [8] ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi [9] iratusque contra eos abiit [10] nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

[11] ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus [12] ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra [13] clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam [14] cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur [15] exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

< previous | Chapter 12 | next >