|
[1] morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
[2] quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
[3] initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
[4] ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
[5] dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
[6] et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
[7] quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
[8] ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
[9] et occisi sunt viginti quattuor milia homines
[10] dixitque Dominus ad Mosen
[11] Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
[12] idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
[13] et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
[14] erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
[15] porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
[16] locutusque est Dominus ad Mosen dicens
[17] hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
[18] quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
|
|
|
|