Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

[1] locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens [2] singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis [3] ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab [4] et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum [5] iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

[6] et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti [7] in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon [8] omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti [9] universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur [10] in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

[11] et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti [12] iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai [13] et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti [14] in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel [15] et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

[16] omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur [17] levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur [18] ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud [19] cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti [20] et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

[21] cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti [22] in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis [23] et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti [24] omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur [25] ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

[26] cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti [27] iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran [28] cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti [29] de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan [30] cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

[31] omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur [32] hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta [33] Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi [34] feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

< previous | Chapter 2 | next >