|
[1] factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
[2] obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
[3] munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
[4] ait autem Dominus ad Mosen
[5] suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
[6] itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
[7] duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
[8] quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
[9] filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
[10] igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
[11] dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
[12] primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
[13] fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[14] mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
[15] bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[16] hircumque pro peccato
[17] et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
[18] secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
[19] acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[20] mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
[21] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[22] hircumque pro peccato
[23] et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
[24] tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
[25] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[26] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[27] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[28] hircumque pro peccato
[29] et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
[30] die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
[31] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[32] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[33] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[34] hircumque pro peccato
[35] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
[36] die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
[37] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[38] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[39] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[40] hircumque pro peccato
[41] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
[42] die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
[43] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[44] mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
[45] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[46] hircumque pro peccato
[47] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
[48] die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
[49] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[50] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[51] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[52] hircumque pro peccato
[53] et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
[54] die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
[55] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[56] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[57] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[58] hircumque pro peccato
[59] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
[60] die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
[61] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[62] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[63] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[64] hircumque pro peccato
[65] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
[66] die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
[67] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[68] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[69] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[70] hircumque pro peccato
[71] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
[72] die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
[73] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[74] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[75] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[76] hircumque pro peccato
[77] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
[78] die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
[79] obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
[80] mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
[81] bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
[82] hircumque pro peccato
[83] et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
[84] haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
[85] ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
[86] mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
[87] boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
[88] hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
[89] cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
|