|
[1] profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
[2] ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
[3] mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
[4] fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
[5] de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
[6] de tribu Symeon Saphat filium Huri
[7] de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
[8] de tribu Isachar Igal filium Ioseph
[9] de tribu Ephraim Osee filium Nun
[10] de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
[11] de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
[12] de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
[13] de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
[14] de tribu Aser Sthur filium Michahel
[15] de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
[16] de tribu Gad Guhel filium Machi
[17] haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
[18] misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
[19] considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
[20] ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
[21] humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
[22] cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
[23] ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
[24] pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
[25] qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
[26] reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
[27] venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
[28] et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
[29] sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
[30] Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
[31] inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
[32] alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
[33] detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
[34] ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
|