Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

[1] locutus est Dominus ad Mosen dicens [2] loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis [3] et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus [4] offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin [5] et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

[6] et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin [7] et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino [8] quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas [9] dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin [10] et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

[11] sic facietis [12] per singulos boves et arietes et agnos et hedos [13] tam indigenae quam peregrini [14] eodem ritu offerent sacrificia [15] unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae

[16] locutus est Dominus ad Mosen dicens [17] loquere filiis Israhel et dices ad eos [18] cum veneritis in terram quam dabo vobis [19] et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino [20] de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

[21] ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino [22] quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen [23] et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra [24] oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato [25] et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

[26] et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam [27] quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo [28] et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi [29] tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes [30] anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

[31] verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam [32] factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati [33] obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini [34] qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent [35] dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

[36] cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus [37] dixit quoque Dominus ad Mosen [38] loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas [39] quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes [40] sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

[41] ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

< previous | Chapter 15 | next >