|
[1] mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
[2] offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
[3] et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
[4] unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
[5] et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
[6] praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
[7] decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
[8] offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
[9] et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
[10] decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
[11] et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
[12] quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
[13] offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
[14] et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
[15] et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
[16] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
[17] in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[18] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[19] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[20] die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[21] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[22] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
[23] die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[24] sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[25] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[26] die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[27] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[28] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[29] die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[30] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[31] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[32] die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
[33] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[34] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[35] die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
[37] sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
[38] et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
[39] haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
|