|
[1] locutus est Dominus ad Mosen dicens
[2] fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
[3] cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
[4] si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
[5] sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
[6] in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
[7] quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
[8] filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
[9] si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
[10] si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
[11] anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
[12] profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
[13] moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
[14] filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
[15] in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
[16] in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
[17] depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
[18] profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
[19] in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
[20] porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
[21] profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
[22] moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
[23] in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
[24] et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
[25] novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
[26] in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
[27] et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
[28] haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
[29] dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
[30] cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
[31] et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
[32] cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
[33] profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
[34] nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
[35] cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
[36] cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
|