Latin Vulgate Bible

< prev Book of Numbers next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The Levites are numbered and their offices distinguished. They are taken in the place of the firstborn of the children of Israel.

 1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.  2 Et haec nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.  3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.  4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.  5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,  7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,  8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.  9 Dabisque dono Levitas  10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :  12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei.  13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.  14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :  15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

 16 Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus,  17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.  18 Filii Gerson : Lebni et Semei.  19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.  20 Filii Merari : Moholi et Musi.

 21 De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica :  22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.  23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,  24 sub principe Eliasaph filio Lael.  25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,

 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.  27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.  28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,  29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.  30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.  32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii.  33 At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua :  34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.  35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

 36 Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent :  37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.  38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.  39 Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.  40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.  42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel :  43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.  44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :  45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.

 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,  47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii ( siclus habet viginti obolos) :  48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.  49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,  50 pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.

< prev Book of Numbers next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE