Latin Vulgate Bible

< prev Book of Numbers next >
< prev Chapter 14 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The people murmur. God threateneth to destroy them. He is appeased by Moses, yet so as to exclude the murmurers from entering the promised land. The authors of the sedition are struck dead. The rest going to fight against the will of God are beaten.

 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,  2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes :  3 Utinam mortui essemus in Aegypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum?  4 Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.  5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.

 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,  7 et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.  8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.  9 Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.  10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel.

 11 Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis?  12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.  13 Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,  14 et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :  15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :

 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine?  17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :  18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.  19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.  20 Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.

 21 Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.  22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae,  23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.  24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.  25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.

 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :  27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.  28 Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.  29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,  30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.

 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.  32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.  33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,  34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :  35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.

 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala,  37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.  38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.  39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.  40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.

 41 Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?  42 nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.  43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.  44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.  45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

< prev Book of Numbers next >
< prev Chapter 14 next >

 
TOP OF PAGE