Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis [2] accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus [3] cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius [4] ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere [5] et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est

[6] at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum [7] in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit [8] contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum [9] quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur [10] qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant

[11] post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum [12] et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo [13] inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos [14] ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam [15] et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam

[16] cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite [17] post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum [18] qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me [19] contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare [20] propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum

[21] at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum [22] rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur [23] cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam [24] et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant [25] cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros

[26] dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis [27] incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos [28] notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient [29] [] [30] mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

< previous | Chapter 28 | next >