|
[1] intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
[2] princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
[3] tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
[4] et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
[5] dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
[6] sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
[7] et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
[8] Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
[9] factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
[10] et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
[11] sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
[12] facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
[13] erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
[14] qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
[15] nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
[16] quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
[17] vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
[18] et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
[19] adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
[20] ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
[21] tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
[22] tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
[23] et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
[24] et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
[25] []
[26] scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
[27] virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
[28] volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
[29] quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
[30] et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
[31] milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
[32] et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
[33] qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
[34] cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
[35] audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
|