Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem [2] cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium [3] et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie [4] qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres [5] sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

[6] factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa [7] et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris [8] ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris [9] et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum [10] et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

[11] et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum [12] Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis [13] veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum [14] at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius [15] quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

[16] et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius [17] factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis [18] et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me [19] et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te [20] et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

[21] et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te [22] audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere [23] vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem [24] iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei [25] et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

[26] quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est [27] accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam [28] et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum [29] protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum [30] postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

< previous | Chapter 22 | next >