|
[1] pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
[2] huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
[3] hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
[4] cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
[5] et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
[6] transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
[7] cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
[8] cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
[9] et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
[10] ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
[11] navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
[12] et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
[13] die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
[14] et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
[15] cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
[16] factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
[17] haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
[18] hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
[19] videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
[20] et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
[21] et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
[22] et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
[23] et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
[24] qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
[25] media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
[26] subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
[27] expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
[28] clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
[29] petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
[30] et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
[31] at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
[32] et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
[33] et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
[34] cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
[35] et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
[36] nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
[37] Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
[38] et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
[39] et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
[40] exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
|