Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam [2] et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum [3] is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet [4] intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos [5] at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis

[6] Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula [7] et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae [8] et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum [9] et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum [10] cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi

[11] cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes [12] videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare [13] Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti [14] vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis [15] auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

[16] et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum [17] et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri [18] Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic [19] paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata [20] ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum

[21] quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum [22] Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis [23] erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe [24] et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos [25] vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae

[26] vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

< previous | Chapter 3 | next >