Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere [2] de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie [3] maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias [4] et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei [5] praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus

[6] et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus [7] in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex [8] quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat [9] et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere [10] quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam

[11] et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates [12] in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum [13] die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant [14] omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare [15] ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris

[16] sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi [17] eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te [18] aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me [19] unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis [20] sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes

[21] hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere [22] auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses [23] si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus [24] haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt [25] at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor

[26] scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est [27] credis rex Agrippa prophetis scio quia credis [28] Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri [29] et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his [30] et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis

[31] et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste [32] Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

< previous | Chapter 26 | next >