Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 25 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea [2] adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum [3] postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via [4] Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum [5] qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum

[6] demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci [7] qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare [8] Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi [9] Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me [10] dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti

[11] si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello [12] tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis [13] et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum [14] et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus [15] de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem

[16] ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina [17] cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum [18] de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum [19] quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere [20] haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis

[21] Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem [22] Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum [23] altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus [24] et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius [25] ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere

[26] de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam [27] sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare

< previous | Chapter 25 | next >