|
[1] postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
[2] cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
[3] ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
[4] comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
[5] hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
[6] nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
[7] in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
[8] erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
[9] sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
[10] ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
[11] ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
[12] adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
[13] nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
[14] cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
[15] et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
[16] proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
[17] a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
[18] qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
[19] serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
[20] quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
[21] testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
[22] et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
[23] nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
[24] sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
[25] et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
[26] quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
[27] non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
[28] adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
[29] ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
[30] et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
[31] propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
[32] et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
[33] argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
[34] ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
[35] omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
[36] et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
[37] magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
[38] dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
|