Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum [2] convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis [3] considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus [4] nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus [5] et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

[6] hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus [7] et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei [8] Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo [9] surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano [10] et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

[11] tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum [12] commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium [13] et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem [14] audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses [15] et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli

< previous | Chapter 6 | next >