Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus [2] ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos [3] tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos [4] et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum [5] et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio

[6] et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu [7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei [8] resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide [9] Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum [10] dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

[11] et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret [12] tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini [13] et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam [14] illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt [15] post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

[16] surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite [17] Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea [18] et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto [19] et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum [20] quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam

[21] et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta [22] et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas [23] huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum [24] praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel [25] cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere

[26] viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est [27] qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt [28] et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum [29] cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento [30] Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

[31] qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem [32] et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est [33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te [34] quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia [35] ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

[36] David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem [37] quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem [38] notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari [39] in hoc omnis qui credit iustificatur [40] videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

[41] videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis [42] exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec [43] cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei [44] sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini [45] videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

[46] tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes [47] sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae [48] audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam [49] disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem [50] Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

[51] at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium [52] discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

< previous | Chapter 13 | next >