Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia [2] occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio [3] videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum [4] quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo [5] et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo

[6] cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem [7] et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius [8] dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me [9] et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre [10] transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo

[11] et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum [12] consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes [13] pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode [14] et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam [15] at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est

[16] Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt [17] annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum [18] facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset [19] Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est [20] erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo

[21] statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos [22] populus autem adclamabat dei voces et non hominis [23] confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit [24] verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur [25] Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

< previous | Chapter 12 | next >