Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum [2] et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam [3] semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione [4] ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia [5] invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum

[6] qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus [7] [] [8] a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum [9] adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere [10] respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam

[11] potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem [12] et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate [13] neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me [14] confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt [15] spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum

[16] in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper [17] post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota [18] in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu [19] quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me [20] aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio

[21] nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis [22] distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos [23] iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei [24] post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum [25] disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

[26] simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo [27] biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum

< previous | Chapter 24 | next >