Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

[1] audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei [2] cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione [3] dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis [4] incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens [5] ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me

[6] in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli [7] audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca [8] dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum [9] respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris [10] hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum

[11] et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me [12] dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri [13] narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus [14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua [15] cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

[16] recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto [17] si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum [18] his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit [19] et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis [20] erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

[21] et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum [22] pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam [23] qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino [24] quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino [25] profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam

[26] et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani [27] in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam [28] et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio [29] discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus [30] quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

< previous | Chapter 11 | next >