Peter and John are apprehended. Their constancy. The church is increased.
[1] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,
[2] dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
[3] et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
[4] Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
[5] Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae in Jerusalem.
[6] Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
[7] Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
[8] Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
[9] si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
[10] notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel : quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
[11] Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli :
[12] et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
[13] Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
[14] hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
[15] Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
[16] dicentes : Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
[17] Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
[18] Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.
[19] Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.
[20] Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
[21] At illi comminantes dimiserunt eos : non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
[22] Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
[23] Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
[24] Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt :
[25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
[26] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus?
[27] Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israel,
[28] facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
[29] Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
[30] in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
[31] Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
[32] Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
[33] Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
[34] Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant,
[35] et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
[36] Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis ( quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
[37] cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
|