|
[1] facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
[2] curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
[3] Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
[4] igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
[5] Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
[6] intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
[7] multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
[8] factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
[9] vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
[10] cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
[11] adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
[12] cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
[13] tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
[14] cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
[15] qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
[16] nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
[17] tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
[18] cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
[19] dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
[20] pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
[21] non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
[22] paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
[23] in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
[24] respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
[25] et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
[26] angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
[27] et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
[28] et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
[29] dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
[30] adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
[31] qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
[32] locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
[33] in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
[34] respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
[35] aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
[36] et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
[37] []
[38] et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
[39] cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
[40] Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
|