Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris [2] ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi [3] salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu [4] qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium [5] et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

[6] salutate Mariam quae multum laboravit in vobis [7] salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo [8] salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino [9] salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum [10] salutate Apellen probum in Christo

[11] salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino [12] salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino [13] salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam [14] salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres [15] salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

[16] salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi [17] rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis [18] huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium [19] vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo [20] Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

[21] salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei [22] saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino [23] salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater [24] [] [25] ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

[26] quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

< previous | Chapter 16 | next >