Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto [2] quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo [3] optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem [4] qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa [5] quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

[6] non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel [7] neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen [8] id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine [9] promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius [10] non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

[11] cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret [12] non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori [13] sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui [14] quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit [15] Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

[16] igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei [17] dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra [18] ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat [19] dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit [20] o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

[21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam [22] quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum [23] ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam [24] quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus [25] sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

[26] et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi [27] Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient [28] verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram [29] et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus [30] quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est

[31] Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit [32] quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis [33] sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

< previous | Chapter 9 | next >