|
[1] fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
[2] testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
[3] ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
[4] finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
[5] Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
[6] quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
[7] aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
[8] sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
[9] quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
[10] corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
[11] dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
[12] non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
[13] omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
[14] quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
[15] quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
[16] sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
[17] ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
[18] sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
[19] sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
[20] Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
[21] ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
|
|
|
|