|
[1] infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
[2] alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
[3] is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
[4] tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
[5] nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
[6] qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
[7] nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
[8] sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
[9] in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
[10] tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
[11] scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
[12] itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
[13] non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
[14] scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
[15] si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
[16] non ergo blasphemetur bonum nostrum
[17] non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
[18] qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
[19] itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
[20] noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
[21] bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
[22] tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
[23] qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
|