|
[1] quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
[2] absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
[3] an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
[4] consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
[5] si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
[6] hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
[7] qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
[8] si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
[9] scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
[10] quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
[11] ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
[12] non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
[13] sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
[14] peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
[15] quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
[16] nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
[17] gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
[18] liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
[19] humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
[20] cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
[21] quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
[22] nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
[23] stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
|