Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas [2] scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt [3] existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei [4] an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit [5] secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

[6] qui reddet unicuique secundum opera eius [7] his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam [8] his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio [9] tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci [10] gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

[11] non est enim personarum acceptio apud Deum [12] quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur [13] non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur [14] cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex [15] qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

[16] in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum [17] si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo [18] et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem [19] confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt [20] eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

[21] qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris [22] qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis [23] qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras [24] nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est [25] circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

[26] si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur [27] et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es [28] non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio [29] sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

< previous | Chapter 2 | next >