Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant [2] lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis [3] nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne [4] ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum [5] qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

[6] nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax [7] quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest [8] qui autem in carne sunt Deo placere non possunt [9] vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius [10] si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

[11] quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis [12] ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus [13] si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis [14] quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei [15] non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

[16] ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei [17] si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur [18] existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [19] nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat [20] vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

[21] quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei [22] scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc [23] non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri [24] spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat [25] si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

[26] similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [27] qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis [28] scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti [29] nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus [30] quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

[31] quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos [32] qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit [33] quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat [34] quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis [35] quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

[36] sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis [37] sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos [38] certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines [39] neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

< previous | Chapter 8 | next >