|
[1] debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
[2] unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
[3] etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
[4] quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
[5] Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
[6] ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
[7] propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
[8] dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
[9] gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
[10] et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
[11] et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
[12] et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
[13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
[14] certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
[15] audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
[16] ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
[17] habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
[18] non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
[19] in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
[20] sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
[21] sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
[22] propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
[23] nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
[24] cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
[25] nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
[26] probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
[27] placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
[28] hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
[29] scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
[30] obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
[31] ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
[32] ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
[33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
|