Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum [2] et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta [3] dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei [4] sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent [5] ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

[6] habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei [7] sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina [8] qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate [9] dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono [10] caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

[11] sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes [12] spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes [13] necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes [14] benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere [15] gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

[16] id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos [17] nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus [18] si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes [19] non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus [20] sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

[21] noli vinci a malo sed vince in bono malum

< previous | Chapter 12 | next >