Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum [2] per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei [3] non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur [4] patientia autem probationem probatio vero spem [5] spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

[6] ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est [7] vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori [8] commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus [9] Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum [10] si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

[11] non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus [12] propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt [13] usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est [14] sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri [15] sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit

[16] et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem [17] si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum [18] igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae [19] sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi [20] lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

[21] ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

< previous | Chapter 5 | next >