|
[1] dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
[2] non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
[3] Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
[4] sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
[5] sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
[6] si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
[7] quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
[8] sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
[9] et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
[10] obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
[11] dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
[12] quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
[13] vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
[14] si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
[15] si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
[16] quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
[17] quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
[18] noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
[19] dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
[20] bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
[21] si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
[22] vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
[23] sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
[24] nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
[25] nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
[26] et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
[27] et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
[28] secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
[29] sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
[30] sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
[31] ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
[32] conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
[33] o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
[34] quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
[35] aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
[36] quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
|