|
[1] omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
[2] itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
[3] nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
[4] Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
[5] ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
[6] ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
[7] reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
[8] nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
[9] nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
[10] dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
[11] et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
[12] nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
[13] sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
[14] sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
|
|
|
|