Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis [2] multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei [3] quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit [4] est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris [5] si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

[6] absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum [7] si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor [8] et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est [9] quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse [10] sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

[11] non est intellegens non est requirens Deum [12] omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum [13] sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum [14] quorum os maledictione et amaritudine plenum est [15] veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

[16] contritio et infelicitas in viis eorum [17] et viam pacis non cognoverunt [18] non est timor Dei ante oculos eorum [19] scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo [20] quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

[21] nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis [22] iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio [23] omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei [24] iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu [25] quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

[26] in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu [27] ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei [28] arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis [29] an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium [30] quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

[31] legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

< previous | Chapter 3 | next >