Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

[1] an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit [2] nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri [3] igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro [4] itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo [5] cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

[6] nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae [7] quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces [8] occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat [9] ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit [10] ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

[11] nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit [12] itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum [13] quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum [14] scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato [15] quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

[16] si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona [17] nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum [18] scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio [19] non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago [20] si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

[21] invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet [22] condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem [23] video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis [24] infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius [25] gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

< previous | Chapter 7 | next >