Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] direxit opera illorum in manibus prophetae sancti [2] iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas [3] steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt [4] sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro [5] per quae enim poenas passi sunt inimici illorum

[6] per haec cum illis deesset bene cum illis actum est [7] nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis [8] qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate [9] ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares [10] cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur

[11] hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti [12] absentes enim et praesentes similiter torquebantur [13] duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum [14] cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum [15] quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens

[16] pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam [17] ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur [18] non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones [19] aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes [20] quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere

[21] sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti [22] multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet [23] quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram [24] sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam [25] diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti

[26] quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur [27] parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas

< previous | Chapter 11 | next >