Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat [2] illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua [3] tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam [4] ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat [5] sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt

[6] sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata [7] benedictum est enim lignum per quod fit iustitia [8] per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est [9] similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius [10] etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur

[11] propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium [12] initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est [13] neque erant ab initio neque erunt in perpetuum [14] supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est [15] acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia

[16] deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta [17] hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine [18] provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia [19] ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret [20] multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt

[21] et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt [22] et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant [23] aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes [24] neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat [25] et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum

[26] Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia [27] infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis [28] aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito [29] dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant [30] utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam

[31] non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem

< previous | Chapter 14 | next >