|
[1] sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
[2] decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente
[3] et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
[4] in involumentis nutritus sum et curis magnis
[5] nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
[6] unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
[7] propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
[8] et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
[9] nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
[10] super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
[11] venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
[12] et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
[13] quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo
[14] infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
[15] mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
[16] in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
[17] ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
[18] initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
[19] anni cursus et stellarum dispositiones
[20] naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
[21] et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
[22] est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
[23] humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
[24] omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
[25] vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
[26] candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
[27] et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
[28] neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
[29] est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior
[30] illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
|