|
[1] iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
[2] visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
[3] et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
[4] et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
[5] et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
[6] tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
[7] fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
[8] iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
[9] qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
[10] impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
[11] sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
[12] mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
[13] maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
[14] et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
[15] bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
[16] filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
[17] et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
[18] et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
[19] nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
|
|
|
|