Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 19 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum [2] quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti [3] adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur [4] ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant [5] ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

[6] omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi [7] nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio [8] per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra [9] tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos [10] memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

[11] novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis [12] in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias [13] etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant [14] et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos [15] qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus

[16] percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat [17] in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu [18] agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant [19] ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur

< previous | Chapter 19 | next >