|
[1] sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
[2] et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
[3] propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
[4] digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
[5] cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
[6] illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
[7] suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
[8] sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
[9] absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
[10] resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
[11] simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
[12] similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
[13] de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
[14] cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
[15] omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
[16] gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
[17] tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
[18] et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
[19] visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
[20] tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
[21] properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
[22] vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
[23] cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
[24] in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
[25] haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
|