|
[1] Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
[2] et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
[3] ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
[4] da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
[5] quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
[6] et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
[7] tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
[8] dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
[9] et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
[10] mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
[11] scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
[12] et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
[13] quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
[14] cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
[15] corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
[16] et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
[17] sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
[18] et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
[19] et per sapientiam sanati sunt
|
|
|
|