God's wisdom and mercy in his proceedings with the Chanaanites.
[1] O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
[2] Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
[3] Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,
[4] quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta,
[5] et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
[6] et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
[7] ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carior est terra.
[8] Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
[9] Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare;
[10] sed partibus judicans, dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
[11] Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
[12] Quis enim dicet tibi : Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
[13] Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
[14] Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
[15] Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum aestimas a tua virtute.
[16] Virtus enim tua justitiae initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
[17] Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
[18] Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse.
[19] Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae.
[20] Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia :
[21] cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
[22] Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
[23] Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta.
[24] Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
[25] Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
[26] Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
[27] In quibus enim patientes indignabantur per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
|