|
[1] melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
[2] audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
[3] praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
[4] quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
[5] quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
[6] horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
[7] exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
[8] non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
[9] fortioribus autem fortior instat cruciatio
[10] ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
[11] qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
[12] concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
[13] clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
[14] praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
[15] qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
[16] cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
[17] quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
[18] initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
[19] cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
[20] incorruptio autem facit esse proximum Deo
[21] concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
[22] si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
[23] []
[24] quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
[25] neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
[26] multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
[27] ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
|